- SOMNIA
- SOMNIAe Tellure nasci credita olim, χθὼν μῆτερ ὀνείρων, ô Tellus, mater Somniorum! Eurip. cuius rationem hanc reddit Scholiastes, εν μὲν τῆς γῆς αἱ τροφαι, εν δὲ τȏυ τροφῶν οἱ ὕπνοι, εν δὲ τȏυ ὕπνων οἱ ὄνειροι, E terra cibi, e cibis somni, e somnis Somnia. Alii ex Hecare vel Luna eorum originem arceslunt, quae sententia cum priore coincidit, et silum tempus, quô oriri solent, indigitat. Eorum species Macrob. c. 3. in Somn. Scipion. facit quinque, Φαντασμα, Ἐνύπνιον, Ο᾿νειρον, Ο῞ραμα, Χρηματισμὸν. Alii dividunt in ὀνείρους θεωρηματικοὺς, cum res visae in propria forma apparent, et ἀλληγορικοὺς, cum aliud videtur, aliud intelligitur: quale fuic Somnium Iulii Caesaris, qui cum Matre visus erat concumbere: Hôc pacto enim imperium orbis ipsi portendebatur, quae cunctorum viventium Mater. Imo tam exacte a priscis Somniorum discrimen observatum est, ut tres fingerent Somni famulos, Morpheum, Phobetora seu lcelon et Phantasum; quorum ille Somniis Hominum, iste Brutorum, hic de rebus inanimatis, praesse credebatur: Duas item fabricarent portas, quarum involucris Somniorum diversitatem significabant; Eburneam nempe et Corneam, de quibus ita Porphyrius apud Macrob. in Somino Scip. l. 1. c. 3. in fin. Eburnea prota falsas inutilium rerum species designat, ebur enim solidum est, et non pervium; Cornea vero visorum exprimit simulacra; translucida enim est, visumque facile admittens cornuum matura. Ubi causam commenti exprimit: praeter quam et alias Eruditi reddunt. Namque vera Somnia τὰ ἔτυμα κεραίνουσι vel κραίνουσι, i. e. effectum dant: falsa autem ἐλεφαίρονται seu ἐλπαίρονται i. e. vana spe somniantes deludunt, adeoque illa εν κερατος, ista ἐξ ἐλέφαντος, prodire fingebantur. Praeterea, sunt qui per Cornu intelligant oculum et χιτῶνα eius κερατοειδῆ, tunicam corneam; per Ebur, dentes eburneos: verius autem id videtur, quod oculis apprehendimus. Etiam animantium cornua in sublime erecta, proin οὐρανίους seu διοπέμπτους ὀνείρους, caelestia atque a Iove Missa Somnia. proboscis autem Elephanti terram versus propendens, χθονίους, i. e. terrestria et crassa, videbatitur denotare. Et videntur Corneae huic portae occasionem dedisse caesi arietis cornua, in cuius pelle Somnia antiquitus, in Templis variorum Numinum, captare solebatn, uti diximus supra in voce Melotae: Picores quoque, ad hacn portam alludendo, Domnium effigiabant, albâ indutum este super nigra cum cornu in manu. Per has itaque portas ex inferis prorumpere credebantur Somnia, quas Umbras, Spectraque finxêre: Unde δημος ὀνείρων Homer. Od. ω. v. 12. et νυκτίφοιτα δείματα Lycophr. Affingebantur ipsi alae vespertilionum nigrae et patulae; Unde iterum Somnium Euripidi μελανοπτέρυγον, Orpheo τανυσίπτερον, Luciano πτηνεν. Et haec quidem spectra ex inferis locis virgâ suâ Mercurius prolicere dicebatur, ad quem proin, quoties cubitum ibant Veteres, ultimae semper preces dirigebantur, uti Calasiris fecit apud Holioldorum, qui, post invocatos Deos omnes, subfinem Mercurium rogavit ἐυόνειρον νύκτα. Eandem ob causam in conviviis ultrimum eidem poculum libabatur: Hermae quoque, seu Icones Mercurium referentes, ad fulcra lectorum, quae hinc Ε῾ρμῖνες dicta, affigebantur. Eidem et victimae hunc in finem sacrificabantur, quarum lingua exempta coniciebatur in ignem, in honorem eius ὡς τȏυ λέγειν καὶ ἑρμηνείας ἐφόρου. Ad somnum dein se componentes lauri folia pulvillo subiecta habebaut, quod vera conciliare Sonmia crederentur sic substrata, uti comesta ενθουσιαζειν, M. Anton. Delrius ad Oedipum Senecae v. 16. Cum sic dormientibus Somnia contigerant, narrabant illa Vestae, vel Diis Penatibus: Propert. l. 2. El. 29. v. 27.Vadit et hinc castae narrabat Somnia Vestae,Quae sibi quaeque mihi non nocitura forent.Vel etiam Soli, ac Apollini Averrunco, qui propterea Ἀποτρόπαιος, Ἐξακεςτήριος et Προςτατήριος vocitatus est, a statuis eius, quae in porticibus statui solebant. Herculi item ac Iovi, ut apud Plautum videre est. Sed Soli inprimis, ὅνα ἐπειδὴ εναντίος ἐςτὶ τῇ νυκτὶ ὑποτροπὴν ἐργάζηται, ut cum Nocti contrarius sit, malum averteret. Schol. Sophoclis Electr. ἡλίῳ δείκνυσι τοὖναρ. Quem ritum vocabant ἀποπεμπεςθαι, ἀποδιοπομπεῖςθαι et ὑποτρέπεςθαι ἔννυχον ὄψιν. proprie ἀποτροπίαζεςθαι τῷ ἡλίῳ. Ita apud Euripidem Hecubâ Iphigerna cum somniâsset domum ruituram, Soli illud narravit: Apud eundem Taur. v. 43. legimus,Ἅ καινὰ δ᾿ ἥκεινὺξ φέρουϚα φάσματα.Λέξω πρὸς αἰθέῤ εἴτι δὴ τόδ᾿ ἐςτ᾿ ἄκος.Porro lotô corpore oblatisque victimis Somnia expiabant. Abluebant autem corpus in viva aqua, haec enim lustrationibus adhiberi consuevit, eaque vel fluviatili, Sil. l. 8. v. 124:----- ----- Subducem, ut visa secundent,Oro Caeliculas, et vivo purgos in amni.Vel marinâ: Namque credebaturΘάλαςςα κλύζειν πάντα τ᾿ ἀνθρώπων κακά.Mare abluere omnia hominum mala.Nonnumquam vero calidam fuisse adhibitam, Aristophanes suggerit Ranis,——— Ἐκ ποταμῶν δρόσον ἄρατε,Θέρμετε δ᾿ ὕδωρ,Ω῾ς ἂν ῤεῖον ὄνειρον ἀκοκλύσω.Pergebant dein ad Oneirocritam, cui officio vetulae plerumque, utpote in superstitionem mire proclives, praeerant. Propert. l. 2. Eleg. 4. v. 16.Quae mea non decies Somnia versat anus?Divinitatis enim quidpiam Somniis inesse, credidit Antiquitas. Xenoph. de Magisterio Equit. Οὗτοι δὲ πάντα ἴϚασι καὶ προσημαίνουσιν, ὡς ἂν ἐθέλωσι καὶ εν ἱεροῖς καὶ εν οἰωνοῖς, καὶ εν φήμαις καὶ εν ὀνείροις. Statius Theb. l. 5. v. 133.——— Deus hos, Deus ultor in irasApportat, coeptisque favet, nec imago quietisVana meae.Unde Oneirocritice, id est, Scientia ex somniis divinandi, antiquissima est, quam Plin. l. 7. c. 57. ab Amphictyone, Deucalionis filio: Pausanias Atticis, ab Amphiarao vate: Philo Iudaeus l. de Biblicis Antiqq. ab Abrahamo Patriarcha inventam tradiderunt; certiore Auctorum concordiâ Iosepho id gloriae vindicante, quem venditum Aegyptiis primum mortalium volunt Somnia interpretatum, vide Trogum Pompeium apud M. Iun. Iustinum l. 36. c. 2. Postea a Telmissensibus inprimis exercita est, e quibus Aristander tempore Alexandri M. floruit. ut apud Curtium l. 7. c. 7. l. 5. c. 4. videre est. Meminit eorum Tertullian. l. de Anima c. 46. Telmissenses nulla Somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant; fuitque non minima Aruspicinae pars, ut videre est apud Dempster. in Rosin. l. 2. c. 2. Qui de ea commentati sint Veteres citantur apud Iul. Pollucem, Suidam, Eustathium, Hadr. Iunium Animadv. l. 1. c. 18. Voss. de Philosophia, Alios. Vide quoque supra in Onirocritice: Illa autem inprimis, quae de Rep. erant, efficacia credebantur, Proin is, qui somniâsset, per Praeconem, sequenti die, publice per quietem visorum certos reddebat cives,ut ad A. Persium Eruditi adnotârunt: sed nec id, sind sollenni expiatione, de qua dictum, cuiusque etiam meminit Iuven. Sat. 6. v. 523,Ter matutino Tiberi mergetur.Et Persius praefatus Sat. 2. v. 15.Haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis,Mane caput bis, terque, et noctem flumine purgas.Tibullus item l. 1. Eleg. 5. v. 13.Ipse procuravi, ne possent saeva nocereSomnia, ter, salsa de vener anda molâ etc.Vide praeter Dempster. praefatum, de duabus Somniorum portis Homerum Od. τ. Ausonium Ephemerid. Nonnum Dionysiac. Platonem Charmide: de divinatione per Somnium, super Melotas inprimis in Templis Delubrisque, cum observatione diaetae, Somniorum, item speciebus variis eorundemque lustratione, Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 7. c. 3. 4. 5. et supra voce Mola: de his aliisque Cl. Voss. de Idolol. l. 3. c. 35. Is. Casaubon. ad Theophrasti Characteres, Ant. Delrium ad Senecae Octaviam, Io. Livineium ad Propertium l. 2. El. 29. Io. Wowerium ad Petronium, Casp. Barthium Animadv. ad Statium passim, inter alia Theb. l. 5. v. 620. et Theb. l. 10. v. 572. et 602. Alios: de Somniorum immittendorum potestate, quae credebatur iis concesia, quibus divinitatem aliquam maiorem attribuebant Veteres, deque curationibus per Somnia et συνταγαῖς seu remediis a Divo aliquo per somnum praescriptis, Salmas. ad Solin. p. 350. et 351. etc. nec non hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.